monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5 > sectio 15 > ad Hebraeos,2773 > bsbClm6436.46 > bsbClm6224.55 > bnfGrec107.999 > csg75.840 > ad Corinthios I, 14 > bnfGrec107.999 > sectio > 2 > sectio 12 > 9 > ad Hebraeos,3873 > csg51.222 > sectio 58 > uwbM.p.th.q.1a.173 > sectio 14 > bsbClm6436.46 > csg48.336 > 9 > bsbClm6224.248 > bnf9389.74 > sectio > bnf10439.60 v > sectio 6 > bnf17226.165 > bsbClm6224.81 > 56 > uwbM.p.th.f.69.122 > uwbM.p.th.q.1a.10 > sectio 20 > uwbM.p.th.f.12.72 > sectio > csg48.337 > sectio 39 > bsbClm6436.46 >
>>> Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus I

bav1554.48 v-16  Praefatio HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem 1  Instatis mihi cotidie de Albucio. non ultra vos differam, quamvis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiesve populo diceret, (et) ad secretas exercitationes non multi inrumperent; quos tamen gratiae suae paenitebat: alius erat, cum turbae se committebat, alius, cum paucitatem contempserat. incipiebat enim sedens et, si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiva in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine evagabatur. raro totam controversiam implebat: non posses dicere divisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam divisioni multum supererat. Cum populo diceret, omnes vires suas advocabat et ideo non desinebat: saepe declamante illo ter bucinavit, dum cupit in omni controversia dicere non quidquid debet dici sed quidquid potest. argumentabatur moleste magis quam subtiliter; argumenta enim argumentis colligebat et, quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat. 2  erat et illud in argumentatione vitium, quod quaestionem non tamquam partem controversiae sed tamquam controversiam implebat: omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. ita unam controversiam exponebat, plures dicebat. 'quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos implenda est? ' quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est, si corpori par est. Splendor orationis quantus nescio an in ullo alio fuerit. non hexis magna sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu sed praeparatus; extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non derat, sed putabat ipse sibi deesse. sententiae, quas optime Pollio Asinius albas vocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes sed vocales et splendidae. 3  adfectus efficaciter movit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inimicum quam manibav1554.49 rfesta praeparatio; apparet enim subesse nescioquid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non confessio. Locum beate implebat. non posses de inopia sermonis Latini queri, cum illum audires: tantum orationis cultae fluebat. numquam se torsit, quomodo diceret, sed quid diceret. sufficiebat illi in quantum voluerat explicandi vis; itaque ipse dicere solebat, cum vellet ostendere non haesitare se in electione verborum: 'cum rem animus occupavit, verba ambiunt'. inaequalitatem in illo mirari non libebat: splendidissimus erat; idem res dicebat omnium sordidissimas: acetum et puleium et [Damam et Philerotem] lanternas et spongias; nihil putabat esse, quod dici in declamatione non posset. erat autem illa causa: timebat, ne scholasticus videretur. 4  dum alterum vitium devitat, incidebat in alterum, nec videbat nimium illum orationis suae splendorem his admixtis sordibus non defendi sed inquinari. et hoc aequale omnium est, ut vitia sua excusare malint quam effugere. Albucius enim non, quomodo non esset scholasticus, quaerebat, sed quomodo non videretur: nihil detrahebat ex supervacuo strepitu; haec sordida verba ad patrocinium aliorum adferebat. Hoc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari volebat. memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuveniorem, quam ipse erat, cum codicibus sedere; memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius ardescere. 5  nulla erat fiducia ingenii sui, et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse volt nudisque rebus haerere; modo horridus et squalens potius quam cultus, modo brevis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuvenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset novum. Idiotismos est inter oratorias virtutes res quae raro procedit. magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac virtute varie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est, si difficulter adprehenditur vitio tam vicina virtus. hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius. 6  iam adulescentulus cum declamaret, apte et convenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamvis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset; usque eo nullum tempus securum illi erat. haec illum sollicitudo fugavit a foro et tantum unius figurae crudelis eventus: nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur iuris iurandi condicio aliqua delata ab adversario, induxit eiusmodi figuram, qua illi omnia crimina regereret: 7  'placet' inquit 'tibi rem iure iurando transigi? iura, sed ego ius iurandum (man)dabo: iura per patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris memoriam. ' et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: 'accipimus condicionem. iurabit. ' clamabat Albucius: 'non detuli condicionem, schema dixi. ' Arruntius instabat; centumviri rebus iam bav1554.49 v ultimis properabant. Albucius clamabat: 'ista ratione schemata de rerum natura tolluntur! ' Arruntius aiebat: 'tollantur; poterimus sine illis vivere. ' summa rei haec fuit: centumviri dixerunt dare ipsos secundum adversarium Albucii, si iuraret. ille iuravit. Albucius non tulit hanc contumeliam sed iratus calumniam sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit. erat enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam nec pati sciret. 8  et solebat dicere: 'quid habeo, quare in foro dicam, cum plures me domi audiant quam quemquam in foro? cum volo, dico; (assum utri volo; dico) quamdiu volo. ' et quamvis non fateretur, delectabat illum in declamationibus, quod schemata sine periculo dicebantur. Nec in scholasticis tamen effugere contumelias poterat Cestii, mordacissimi hominis. cum in quadam controversia dixisset Albucius: 'quare calix, si cecidit, frangitur, spongia, si cecidit, non frangitur? ' aiebat Cestius: 'ite ad illum cras: declamabit vobis, quare turdi volent, cucurbitae non volent. ' 9  Cum dixisset Albucius in illo fratre, qui fratrem parricidii damnatum in exarmata nave dimisit: 'imposuit fratrem in culleum ligneum', Cestius eandem dicturus sic exposuit controversiam: 'quidam fratrem domi a patre damnatum noverca accusante cum accepisset ad supplicium, imposuit in culleum ligneum. ' ingens risus omnium secutus est. sed nec ipsi bene cessit declamatio; paucas enim res bonas dixit. et cum a scholasticis non laudaretur, 'nemo' inquit 'imponit hos in culleum ligneum, ut perveniant nescio quo terrarum, ubi calices franguntur, spongiae non franguntur?' Video, quid velitis: sententias potius audire quam iocos. fiat: audite sententias in hac ipsa controversia dictas.
Seneca Maior HOME



>>> Seneca Maior, Controversiae, 7, Casus I
monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5 > sectio 15 > ad Hebraeos,2773 > bsbClm6436.46 > bsbClm6224.55 > bnfGrec107.999 > csg75.840 > ad Corinthios I, 14 > bnfGrec107.999 > sectio > 2 > sectio 12 > 9 > ad Hebraeos,3873 > csg51.222 > sectio 58 > uwbM.p.th.q.1a.173 > sectio 14 > bsbClm6436.46 > csg48.336 > 9 > bsbClm6224.248 > bnf9389.74 > sectio > bnf10439.60 v > sectio 6 > bnf17226.165 > bsbClm6224.81 > 56 > uwbM.p.th.f.69.122 > uwbM.p.th.q.1a.10 > sectio 20 > uwbM.p.th.f.12.72 > sectio > csg48.337 > sectio 39 > bsbClm6436.46 >

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik